monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 6, 8
Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Maria virginalis pudicitiae iura custodiens, secreta Christi quae noverat nemini divulgare volebat, sed ipsum haec quando vellet, et quomodo vellet divulgare, reverenter exspectabat. Ipsa autem eadem secreta ore tacito, vigili tamen corde sedula scrutabatur. Et hoc est quod ait, Conferens in corde suo. Conferebat quippe ea quae acta videbat his quae agenda legerat. Videbat namque se de stirpe David ortam in Nazareth de Spiritu sancto Filium Dei concepisse. Legerat in propheta: Egredietur virga de radice Iesse, et Nazareus de radice eius ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini . Legerat et: Tu, Bethleem Ephrata, parvula es in millibus Iuda, ex te enim egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis. Videbat se in Bethleem peperisse dominatorem Israel, qui aeternus ex Patre Deus ante saecula natus est; videbat se virginem concepisse et peperisse Filium, et vocasse nomen eius Iesum. Legerat in prophetis: Ecce virgo concipiet, et pariet Filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel . Legerat: Bos cognovit possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. Videbat Dominum positum in praesepi, quo bos et asinus solent nutriendi advenire. Meminerat sibi dictum ab angelo: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei . Legerat modum nativitatis eius, non nisi angelo revelante, potuisse cognosci, dicente Isaia: Generationem autem eius quis enarrabit ? Legerat: Et tu, turris gregis nebulosa, filia Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiae Ierusalem . Audiebat angelicas virtutes, quae sunt filiae supernae civitatis, apparuisse pastoribus in loco, qui a conventu pecorum antiquitus turris gregis vocabatur, et est uno milliario ad orientem Bethleem, ubi etiam nunc tria pastorum illorum monumenta in ecclesia monstrantur. Noverat tunc venisse in carne Dominum, cui una et aeterna est cum Patre potestas, qui regnum daret Ecclesiae, filiae scilicet coelestis Hierusalem. Conferebat ergo Maria ea quae fienda legerat, cum his quae iam facta cognovit: non haec tamen ore promens, sed clauso servans in corde suo.